HISTORIA LIBRI EXODI

CAPUT VIII: De Dei visione in rubo

#Exod. II et III#Exod. III

Tandem mortuus est rex Aegypti, et clamaverunt filii Israel ad Dominum, et recordatus est foederis quod pepigerat patribus eorum. Moyses autem pascebat greges ovium in deserto. Cumque minasset gregem ad interiora deserti, et venit ad montem Dei Sinai, qui et in quadam parte sui dictus est Horeb, apparuit ei Dominus in flamma ignis in medio rubi. Ignis autem viriditatem rubi depascebat innoxius. Erat autem mons ad pasturas egregius, et herbis abundans, quia pastores illuc ascendere non praesumebant, tum quia mons excelsus erat, tum quia opinio erat Deum ibi habitare. Et ait Moyses: Vadam, et videbo visionem hanc magnam. Et vocavit eum Dominus de rubo, et ait: Moyses, Moyses. Qui respondit: Adsum. Et Dominus: Tolle calceamenta tua; locus enim in quo stas terra sancta est. Et ait: Ego sum Deus Abraham, Deus Isaac, et Deus Jacob. Vidi afflictionem populi mei in Aegypto, et descendi, ut liberarem eum, et educam eum in terram fluentem lacte et melle, ad loca Chananaei, Hethaei, Amorrhaei, Pherezaei, Hevaei et Jebusaei: nomen autem gentis septimae, scilicet Gergesaei, tacuit, et fere ubique tacetur, nisi in Deuteronomio: Sed veni, mittam te ad Pharaonem, ut educas populum meum de Aegypto. Et dixit ei Moyses: Quis ego sum ut eam ad Pharaonem? Et Dominus: Ego ero tecum, et habebis hoc signum, quod miserim te. Cum eduxeris populum meum de Aegypto, immolabis Deo super montem istum. Quasi dicat: Tunc videbis quod ego fui tecum, et eduxi te de terra Aegypti. Hebraei tamen terminant hic versum, quod miserim te. Et ait Moyses: Si dixerint filii Israel, quis est qui misit te? quod est nomen ejus? quid dicam eis? Cui Dominus: Ego sum qui sum. Quasi dicat; vocor qui sum: Et dices eis. Qui est, misit me ad vos. Dices etiam: Deus Abraham, Deus Isaac, Deus Jacob misit me ad vos; hoc nomen mihi est in aeternum, quia hi tres testes vivunt in aeternum. Josephus dicit: Dixit ei suam appellationem, quam homines prius non audierant, nec mihi fas est dicere: Vade, congrega seniores Israel, et dices eis, quod apparui tibi in rubo, et misi te ad liberandum eum, et ingredientur tecum ad regem Aegypti. Et dices ad eum: Deus Hebraeorum vocavit nos. Ibimus viam trium dierum in solitudinem, ut immolemus Deo nostro. Scio tamen quod non dimittet vos nisi per manum validam, et percutiam Aegyptum in mirabilibus meis. Nec exibitis vacui, sed postulabitis ab Aegyptiis, et concellaneis vestris vasa pretiosa et vestes, et spoliabitis Aegyptum. Dicunt Hebraei postulasse ut dono darent, sed verius est quod mutuo. Excusantur autem per praeceptum Domini.